Paragrafo 4 - Studentville

Paragrafo 4

Huius post mortem

cum populum iudicii sui paeniteret multae novem partis detraxit et decem talenta Cononem filium eius ad muri quandam partem

reficiendam iussit dare. In quo fortunae varietas est animadversa. Nam quos avus Conon muros ex hostium praeda patriae

restituerat eosdem nepos cum summa ignominia familiae ex sua re familiari reficere coactus est. Timothei autem moderatae

sapientisque vitae cum pleraque possimus proferre testimonia uno erimus contenti quod ex eo facile conici poterit quam carus

suis fuerit. Cum Athenis adulescentulus causam diceret non solum amici privatique hospites ad eum defendendum convenerunt sed

etiam in eis Iason tyrannus Thessaliae qui illo tempore fuit omnium potentissimus. Hic cum in patria sine satellitibus se

tutum non arbitraretur Athenas sine ullo praesidio venit tantique hospitem fecit ut mallet se capitis periculum adire quam

Timotheo de fama dimicanti deesse. Hunc adversus tamen Timotheus postea populi iussu bellum gessit patriae sanctiora iura quam

hospitii esse duxit. Haec extrema fuit aetas imperatorum Atheniensium Iphicratis Chabriae Timothei: neque post illorum obitum

quisquam dux in illa urbe fuit dignus memoria. Venio nunc ad fortissimum virum maximique consilii omnium barbarorum exceptis

duobus Carthaginiensibus Hamilcare et Hannibale. De quo hoc plura referemus quod et obscuriora sunt eius gesta pleraque et ea

quae prospere ei cesserunt non magnitudine copiarum sed consilii quo tum omnes superabat acciderunt; quorum nisi ratio

explicata fuerit res apparere non poterunt.

  • Latino
  • Timotheus
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti