Epaminondas Paragrafo 4: versione tradotta - StudentVille

Paragrafo 4

Temptata autem eius est

abstinentia a Diomedonte Cyziceno. Namque is rogatu Artaxerxis regis Epaminondam pecunia corrumpendum susceperat. Hic magno cum

pondere auri Thebas venit et Micythum adulescentulum quinque talentis ad suam perduxit voluntatem quem tum Epaminondas plurimum

diligebat. Micythus Epaminondam convenit et causam adventus Diomedontis ostendit. At ille Diomedonti coram ‘Nihil’ inquit

‘opus pecunia est. Nam si rex ea vult quae Thebanis sunt utilia gratis facere sum paratus; sin autem contraria non habet auri

atque argenti satis. Namque orbis terrarum divitias accipere nolo pro patriae caritate. Tu quod me incognitum temptasti tuique

similem existimasti non miror tibique ignosco; sed egredere propere ne alios corrumpas cum me non potueris. Et tu Micythe

argentum huic redde aut nisi id confestim facis ego te tradam magistratui’. Hunc Diomedon cum rogaret ut tuto exiret suaque

quae attulerat liceret efferre ‘Istud quidem’ inquit ‘faciam neque tua causa sed mea ne si tibi sit pecunia adempta aliquis

dicat id ad me ereptum pervenisse quod delatum accipere noluissem’. A quo cum quaesisset quo se deduci vellet et ille Athenas

dixisset praesidium dedit ut tuto perveniret. Neque vero id satis habuit sed etiam ut inviolatus in navem escenderet per

Chabriam Atheniensem de quo supra mentionem fecimus effecit. Abstinentiae erit hoc satis testimonium. Plurima quidem proferre

possimus sed modus adhibendus est quoniam uno hoc volumine vitam excellentium virorum complurium concludere constituimus quorum

separatim multis milibus versuum complures scriptores ante nos explicarunt.

  • Latino
  • Liber de excellentibus gentium (Epaminondas) di Cornelio Nepote
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti