Epaminondas - Pagrafo 5: versione tradotta - StudentVille

Epaminondas: Paragrafo 5 - 13

Fuit etiam disertus ut nemo ei Thebanus par esset eloquentia neque minus concinnus in brevitate respondendi quam

in perpetua oratione ornatus. Habuit obtrectatorem Menecliden quendam indidem Thebis et adversarium in administranda re

publica satis exercitatum in dicendo ut Thebanum scilicet: namque illi genti plus inest virium quam ingenii. Is quod in re

militari florere Epaminondam videbat hortari solebat Thebanos ut pacem bello anteferrent ne illius imperatoris opera

desideraretur. Huic ille ‘Fallis’ inquit ‘verbo civis tuos quod hos a bello avocas: otii enim nomine servitutem concilias.

Nam paritur pax bello. Itaque qui ea diutina volunt frui bello exercitati esse debent. Quare si principes Graeciae vultis esse

castris est vobis utendum non palaestra. Idem ille Meneclides cum huic obiceret quod liberos non haberet neque uxorem duxisset

maximeque insolentiam quod sibi Agamemnonis belli gloriam videretur consecutus ‘At’ ille ‘desine’ inquit ‘Meneclida de

uxore mihi exprobrare: nam nullius in ista re minus uti consilio volo’. – Habebat enim Meneclides suspicionem adulterii -.

‘Quod autem me Agamemnonem aemulari putas falleris. Namque ille cum universa Graecia vix decem annis unam cepit urbem; ego

contra ea una urbe nostra dieque uno totam Graeciam Lacedaemoniis fugatis liberavi. ‘

  • Latino
  • Liber de excellentibus gentium (Epaminondas) di Cornelio Nepote
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti