Idem
cum in conventum venisset Arcadum petens ut societatem cum Thebanis et Argivis facerent contraque Callistratus Atheniensium
legatus qui eloquentia omnes eo praestabat tempore postularet ut potius amicitiam sequerentur Atticorum et in oratione sua
multa invectus esset in Thebanos et Argivos in eisque hoc posuisset animum advertere debere Arcades qualis utraque civitas
civis procreasset ex quibus de ceteris possent iudicare: Argivos enim fuisse Orestem et Alcmaeonem matricidas: Thebis Oedipum
natum qui cum patrem suum interfecisset ex matre liberos procreasse: huic in respondendo Epaminondas cum de ceteris perorasset
postquam ad illa duo opprobria pervenit admirari se dixit stultitiam rhetoris Attici qui non animadverterit innocentes illos
natos domi scelere admisso cum patria essent expulsi receptos esse ab Atheniensibus. Sed maxime eius eloquentia elusit Spartae
legati ante pugnam Leuctricam. Quo cum omnium sociorum convenissent legati coram frequentissimo legationum conventu sic
Lacedaemoniorum tyrannidem coarguit ut non minus illa oratione opes eorum concusserit quam Leuctrica pugna. Tum enim perfecit
quod post apparuit ut auxilio Lacedaemonii sociorum privarentur.
- Latino
- Liber de excellentibus gentium (Epaminondas) di Cornelio Nepote
- Cornelio Nepote