Paragrafo 7 - Studentville

Paragrafo 7

Itaque copias contraxit bellum adversus Antigonum comparavit.

Quod una erant Macedones complures nobiles in his Peucestes qui corporis custos fuerat Alexandri tum autem obtinebat Persidem

et Antigenes cuius sub imperio phalanx erat Macedonum invidiam verens quam tamen effugere non potuit si potius ipse alienigena

summi imperii potiretur quam alii Macedonum quorum ibi erat multitudo in principiis Alexandri nomine tabernaculum statuit in

eoque sellam auream cum sceptro ac diademate iussit poni eoque omnes cotidie convenire ut ibi de summis rebus consilia

caperentur credens minore se invidia fore si specie imperii nominisque simulatione Alexandri bellum videretur administrare.

Quod effecit. Nam cum non ad Eumenis principia sed ad regia conveniretur atque ibi de rebus deliberaretur quodam modo latebat

cum tamen per eum unum gererentur omnia.

  • Latino
  • Hannibal
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti