Ab hoc tamen viro Sysinas maximo natu
filius desciit ad regemque transiit et de defectione patris detulit. Quo nuntio Artaxerxes commotus quod intellegebat sibi cum
viro forti ac strenuo negotium esse qui cum cogitasset facere auderet et prius cogitare quam conari consuesset Autophrodatem in
Cappadociam mittit. Hic ne intrare posset saltum in quo Ciliciae portae sunt sitae Datames praeoccupare studuit. Sed tam
subito copias contrahere non potuit. A qua re depulsus cum ea manu quam contraxerat locum deligit talem ut neque circumiretur
ab hostibus neque praeteriret adversarius quin ancipitibus locis premeretur et si dimicare eo vellet non multum obesse
multitudo hostium suae paucitati posset.
- Latino
- Datames
- Cornelio Nepote