Haec etsi Autophrodates videbat tamen statuit
congredi quam cum tantis copiis refugere aut tam diu uno loco sedere. Habebat barbarorum equitum XX peditum centum milia quos
illi Cardacas appellant eiusdemque generis III milia funditorum; praeterea Cappadocum VIII milia Armeniorum X milia Paphlagonum
V milia Phrygum X milia Lydorum V milia Aspendiorum et Pisidarum circiter III milia Cilicum II Captianorum totidem ex Graecia
conductorum III levis armaturae maximum numerum. Has adversus copias spes omnis consistebat Datami in se locique natura:
namque huius partem non habebat vicesimam militum. Quibus fretus conflixit adversariorumque multa milia concidit cum de ipsius
exercitu non amplius hominum mille cecidisset; quam ob causam postero die tropaeum posuit quo loco pridie pugnatum erat. Hinc
cum castra movisset semperque inferior copiis superior omnibus proeliis discederet quod numquam manum consereret nisi cum
adversarios locorum angustiis clausisset quod perito regionum callideque cogitanti saepe accidebat Autophrodates cum bellum
duci maiore regis calamitate quam adversariorum videret pacem amicitiamque hortatus est ut cum rege in gratiam rediret. Quam
ille etsi fidam non fore putabat tamen condicionem accepit seque ad Artaxerxen legatos missurum dixit. Sic bellum quod rex
adversus Datamen susceperat sedatum est. Autophrodates in Phrygiam se recepit.
- Latino
- Datames
- Cornelio Nepote