Epaminondas Paragrafo 8: versione svolta - StudentVille

Paragrafo 8

Postquam domum reditum est collegae eius hoc crimine accusabantur. Quibus ille permisit ut omnem causam in se transferrent

suaque opera factum contenderent. ut legi non oboedirent. Qua defensione illis periculo liberatis nemo Epaminondam responsurum

putabat quod quid diceret non haberet. At ille in iudicium venit nihil eorum negavit quae adversarii crimini dabant omniaque

quae collegae dixerant confessus est neque recusavit quo minus legis poenam subiret sed unum ab iis petivit ut in periculo suo

inscriberent: Epaminondas a Thebanis morte multatus est quod eos coegit apud Leuctra superare Lacedaemonios quos ante se

imperatoren: nemo Boeotorum ausus fuit aspicere in acie quodque uno proelio non solum Thebas ab interitu retraxit sed etiam

universam Graeciam in libertatem vindicavit eoque res utrorumque perduxit ut Thebani Spartam oppugnarent Lacedaemonii satis

haberent si salvi esse possent neque prius bellare destitit quam Messene restituta urbem eorum obsidione clausit. Haec cum

dixisset risus omnium cum hilaritate coortus est neque quisquam iudex ausus est de eo ferre suffragium. Sic a iudicio capitis

maxima discessit gloria.

  • Latino
  • Liber de excellentibus gentium (Epaminondas) di Cornelio Nepote
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti