Paragrafo 9 - Studentville

Paragrafo 9

[1] Antiocho fugato verens, ne dederetur, quod sine dubio accidisset, si sui

fecisset potestatem, Cretam ad Gortynios venit, ut ibi, quo se conferret, consideraret. [2] Vidit autem vir omnium

callidissimus in magno se fore periculo, nisi quid providisset, propter avaritiam Cretensium. Magnam enim secum pecuniam

portabat, de qua sciebat exisse famam. [3] Itaque capit tale consilium. Amphoras complures complet plumbo, summas operit auro

et argento. Eas praesentibus principibus deponit in templo Dianae, simulans se suas fortunas illorum fidei credere. His in

errorem inductis statuas aeneas, quas secum portabat, omni sua pecunia complet easque in propatulo domi abicit. [4] Gortynii

templum magna cura custodiunt non tam a ceteris quam ab Hannibale, ne ille inscientibus iis tolleret secumque duceret.

  • Latino
  • Hannibal
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti