Passeggiando per Roma - Studentville

Passeggiando per Roma

Urbis Romae cives saepe libenter per vias deambulabant, interdum cum uxoribus ac liberis suis, quia novos vicos et pulchras aedes iucunde spectabant atque laudabant artificum magnam peritiam. In Palatinum veniebant, ubi olim habitabant antiquae Romae pastores qui oves pascebant, postea ad Suburam et Argiletum, ubi pauperes in miseris insulis vivebant. Apud forum spectabatur Via Sacra, clara quia ad Capitolium ducebat: ibi triumphi agebantur ab imperatoribus qui hostes devicerant. Patres Romae amoenitatem laudabant filiisque dicebant: «Spectate templa ac deorum statuas et nostram urbem semper amate! Videte tabernas et thermopolia!» Interdum per vias raedis divites vehebantur, pauperes autem longa itinera semper pedibus faciebant.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti