Pausania, 1 - Studentville

Pausania, 1

Pausanias Lacedaemonius magnus homo,

sed varius in omni genere vitae fuit: nam ut virtutibus eluxit, sic vitiis est obrutus. Huius illustrissimum est proelium apud

Plataeas. 2 Namque illo duce Mardonius, satrapes regius, natione Medus, regis gener, in primis omnium Persarum et manu fortis

et consilii plenus, cum CC milibus peditum, quos viritim legerat, et XX equitum haud ita magna manu Graeciae fugatus est, eoque

ipse dux cecidit proelio. Qua victoria elatus plurima miscere coepit et maiora concupiscere. 3 Sed primum in eo est

reprehensus, quod [cum] ex praeda tripodem aureum Delphis posuisset epigrammate scripto, in quo haec erat sententia: suo ductu

barbaros apud Plataeas esse deletos, eiusque victoriae ergo Apollini id donum dedisse. 4 Hos versus Lacedaemonii exsculpserunt

neque aliud scripserunt quam nomina earum civitatum, quarum auxilio Persae erant victi.

  • Latino
  • Liber de excellentibus gentium (Pausania) di Cornelio Nepote
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti