Pericle, un democratico illuminato - Studentville

Pericle, un democratico illuminato

Factionis popularis clarissimus princeps Athenis Pericles fuit. Adulescens ad litterarum studia maxima cura incubuerat. Nam cum viris doctissimis urbis de philosophia atque artibus saepe disserebat.In civitatis administratione elargitionibus crebris dominatum occupavit. Attamen omnium dominorum optimus ac feneficentissimus fuit.Rem publicam enim maxima sapientia et moderatione rexit. Praeterea pulcherrimis aedibus Athenas exornavit atque splendida templa ad deorum honorem aedificavit. Non minus peritus autem fuit rerum urbanarum quam rerum militarium. Denique nonnullas colonias novas constituit, inter quas Thurium in Magna Graecia (apud antiquae Sybaris rudera) et Amphipolim, apud Strymonis os in Macedonia. Initio belli Peloponnesiaci Pericles horribili pestilentia duos filios amisit atque paulo post eodem morbo ipse quoque animam efflavit.

  • Latino
  • Libro Scrinium
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti