Plinio a caccia: Tacito non ci crederà mai! - Studentville

Plinio a caccia: Tacito non ci crederà mai!

C. Plinius Cornelio Tacito suo s. Ridebis, et licet rideas. Ego, ille quem nosti, apros tres et quidem pulcherrimos cepi. “Tu?” dicis. Ego; non tamen ut omnino ab inertia mea et quiete discederem. Ad retia sedebam; erat in proximo non venabulum aut lancea, sed stilus et pugillares; meditabar enotabamque, ut si manus vacuas, plenas tamen ceras reportarem. Non est quod contemnas id studii genus; mirum est ut animus agitatione motuque corporis excitetur; iam undique silvae et solitudo illudque silentium quod venationi datur, magna cogitationis incitamenta sunt. Proinde cum venaberis, licebit auctore me ut panarium et lagunculam sic etiam pugillares ducas: experieris non Dianam magis montibus quam Minervam inerrare. Vale.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti