Prometeo, troppo generoso con gli uomini - Studentville

Prometeo, troppo generoso con gli uomini

Prometheus multa beneficia hominibus dedit; quia eis multa dona fecit, Prometheo semper terrarum incolae grati erant. Homines antea ab immortalibus focum petebant neque in perpetuum servare sciebant; quod postea Prometheus in ferula detulit in terras et hominibus dedit. Quoniam Prometheus ex deorum foco flammam abripuerat, Mercurius Iovis imperio deligavit Prometheum in monte Caucaso ad saxum clavibus ferreis et aquilam apposuit, quae cor eius edebat; membra quae cotidie aquila ederat, nocte crescebant. Aquilam post multos annos Hercules interfecit et Prometheum liberavit.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti