«Questi sono i miei gioielli!» - Studentville

«Questi sono i miei gioielli!»

Romae fundamentum vitae publicae familia erat. Cornelia, Gracchorum mater et clara matrona Romana, decem filios habuerat, sed octo immature decesserunt. Domi vivebat cum marito suo Tiberio Sempronio Graccho, qui pater familias erat. Domi erant etiam avia et avunculus liberorum, cum multis ancillis et servis qui dominos colebant. Filii et filiae, e quibus clari Tiberius et Caius, puriter vitam agebant cunctasque virtutes colebant, nam severa disciplina et more maiorum bene educati erant. Olim eorum mater Cornelia, cum Campana matrona, apud eam hospita, splendidas gemmas suas ostendebat, eam sermone traxerat, donec e schola liberi eius remeaverunt et tum dixit: «Hae gemmae sunt meae!»

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti