Raccomandazione per un amico - Studentville

Raccomandazione per un amico

M. CICERO S. D. P. LENTULO PROCOS. Cum A. Trebonio, qui in tua provincia magna negotia et ampla et expedita habet, multos annos valde familiaris sum: is cum antea semper et suo splendore et nostra ceterorumque amicorum commendatione gratiosissimus in provincia fuit, tum hoc tempore propter tuum in me amorem nostramque necessitudinem vehementer sperat meis litteris se apud te gratiosum fore; ne quae spes eum fallat, vehementer rogo te commendoque tibi eius omnia negotia, libertos, procuratores, familiam, in primisque ut, quae T. Ampius T. Ampio de eius re decrevit, ea comprobes omnibusque rebus eum tractes, ut Trebonius intelligat meam commendationem non vulgarem fuisse. Scripta Romae mense Ianuario ab Urbe condita DCXCVII.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti