Requisitoria contro Verre - Studentville

Requisitoria contro Verre

Quid? Signum Paeanis ex aede Aesculapi praeclare factum, sacrum ac religiosum, non rapuisti? Quod omnes propter pulchritudinem intuèri, propter religionem colére solebant. Quid? Nonne templa aggressus es et auro argentoque spoliasti? Ex aede Liberi simulacrum Aristaei non tuo imperio palam ablatum est? Quid? Ex aede Iovis religiosissimum et pulcherrimum simulacrum Iovis Imperatoris rapuisti. Quid? Ex aede Liberae Parium caput illud pulcherrimum quod intuèri solebamus, num oblitus es tollére? Atqui ille Paean sacrificiis anniversariis simul cum Aesculapio apud Siculos colebatur; Aristaeus, quem inventorem olei arbitramur, unà cum Libero patre apud illos erat in suo templo consecratus. Iovem autem Imperatorem quanto honore in suo templo fuisse, iudices, arbitramini?

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti