Ritratto di Caligola - Studentville

Ritratto di Caligola

Statura fuit eminenti, colore expallido, corpore enormi, gracilitate magna cervicis et crurum, oculis et temporibus concavis, fronte lata et torva, capillo raro at circa verticem nullo, hirsutus cetera. Os vero naturà horridum ac taetrum etiam ex industria efferabat, quia id componebat ad speculum in omnem terrorem ac formidinem. Valitudo ei neque corporis neque animi constitit. Puer comitiali morbo vexatus est, in adulescentia satis patiens laborum erat. Forsitan potionatus est a Caesonia uxore amatorio quidem medicamento, sed quod in furorem vertit. Incitabatur insomnio maxime; neque enim plus quam tribus nocturnis horis quiescebat neque placida quiete, sed pavida miris imaginibus. Ideoque magna parte noctis vigiliae cubandique taedio nunc toro residebat, nunc per longissimas porticus vagus invocabat identidem atque expectabat lucem.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti