Scipione conquista Cartagine - Studentville

Scipione conquista Cartagine

Cum igitur clarum Scipionis nomen esset, iuvenis adhuc consul est creatus et contra Carthaginem missus. Is eam cepit ac diruit. Spolia quae ibi inventa sunt, quae variarum civitatum excidiis Carthago collegerat, et ornamenta urbium civitatibus Siciliae, Italiae, Africae reddidit, quae sua recognoscebant. Ita Carthago septingentesimo anno, quam condita erat, deleta est. Scipio nomen, quod avus eius acceperat, meruit, scilicet ut propter virtutem etiam Africanus iunior vocaretur.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti