Simonide e i Dioscuri - Studentville

Simonide e i Dioscuri

Dicunt,cum cenaret Crannone in Thessalia Simonides apud Scopam,fortunatum hominem et nobilem,cecinnissetque id carmen,quod in eum scripsisset,in quo multa ornandi causa poetarum more in Castorem scripta et Pollucem essent, nimis illum sordide Simonidi dixisse se ei dimidium eius,quod pactus esset,pro illo carmine daturum;reliquum a suis Dioscuris,quos aeque laudasset,peteret,si ei videretur.Paolo post esse ferunt nuntiam Simonidi,ut prodiret: iuvenes stare ad ianuam duos quosdam,qui eum magnopere evocarent;surrexisse illum,prodisse vidisse neminem.Hoc interim spatio conclave illud,ubi epularetur Scopas,concidisse:ea ruina ipsum Scopam cum cognatis oppressum suis interisse.

  • Latino
  • Orator
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti