Solone, un politico saggio - Studentville

Solone, un politico saggio

Solon in magna veneratione apud Athenienses erat: etenim insigni prudentia amplissimos dignitatis gradus obtinuerat, Athenas administravit populique postulatu novas dedit leges. Is civium discordias composuerat itaque concordiam rei publicae restituit. Postea urbem reliquit, in Aegyptum Cyprumque navigavit et post longa itinera per Asiae oppida domum remeavit. Interim Pisistratus, civis dives et callidus, Athenarum principatum optabat et saepe dolosis verbis corporis custodes petiverat. Solon autem, quia patriae libertatem amabat et rerum novarum periculum intellexerat, populum de occultis Pisistrati consiliis monuit, iterumque civibus dixit: «Si Pisistratus corporis custodes obtinuerit, cum amicorum manu tyrannidem Athenis instituet». Athenienses vero, Solonis consiliorum immemores rerumque novarum cupidi, Pisistrati precibus postulationibusque annuerunt. Ita Pisistratus, qui tamen parvum rei militaris usum habebat, cum paucis sociis dolo arcem occupavit tyrannidemque Athenis instituit. Ille tamen sapiens fuit: Athenae ab eo magnificis aedificiis illustratae sunt multaque templa e marmore aedificata sunt. Praeterea Pisistrati ductu agricultura, industria atque mercatura summopere viguerunt. Athenis, in magnifica domo, mortem occubuit urbisque principatum filiis reliquit.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti