Stato d'animo di Annibale - Studentville

Stato d'animo di Annibale

Frendens gemensque ac vix lacrimis temperans dicitur Hannibal legatorum verba audisse. Postquam edita sunt mandata: “Iam non perplexe – inquit- sed palam revocant, qui, vetando supplementum et pecuniam mitti, iam pridem retrahebant. Vicit ergo Hannibalem non populus romanus, totiens caesus fugatusque, sed senatus Carthaginiensis obtrectatione atque invidia. Neque hac deformitate reditus mei tam P. Scipio exsultabit atque efferret sese quam Hanno qui domum nostram, quando alia re non potuit, ruina Carthaginis oppressit”. Iam hoc ipsum praesagiens animo praeparaverat ante naves. Itaque inutili militum turba praesidii specie in oppida Brutii agri, quae pauca metu magis quam fide continebantur, dimissa, quod roboris in exercitu erat in Africam trasvexit, multis Italici generis, qui in Africam secuturos abnuentes concesserant in Iunonis Laciniae delubrum inviolatum ad eam diem, in templo ipso foede interfectis.

  • Latino
  • Versioni Latinum Vertere
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti