Storici esempi di amore fraterno - Studentville

Storici esempi di amore fraterno

Digna est maxima admiratione Tiberii Caesaris pietas erga Drusum fratrem, cuius in Germania exstincti corpus usque Romam pedibus maestus atque squalore obsitus prosecutus est. Publius Rutilius levi morbo impeditus tam de fratris dignitate sollicitus fuit, ut, in petitione consulatus, audita eius repulsa, continuo animam efflaverit. L. Lucullus, quamquam natu maior quam Marcus frater, fraterna caritate compulsus, numquam magistratum petere voluit, donec ad legitimam aetatem petendi frater pervenisset; quam ob rem, absentes ambos populus Romanus aediles creavit.

  • Latino
  • Versioni Latinum Vertere
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti