Tre trionfi nello stesso anno - Studentville

Tre trionfi nello stesso anno

Per id tempus Masinissa, rex Numidarum, per annos sexaginta fere amicus populi Romani, anno vitae nonagesimo septimo mortuus est et, cum quadraginta quattuor filios reliquisset, Scipionem divisorem regni inter filios suos fecit. Interim in Macedonia Pseudophilippus arma movit et Romanum praetorem P. Iuventium contra se missum1ad internicionem vicit. Post eum Q. Caecilius Metellus dux a Romanis contra Pseudophilippum missus est et, cum XXV milia militum eius occidisset, Macedoniam recepit, Pseudophilippum in potestatem suam redegit. Corinthiis quoque bellum indictum est, nobilissimae Graeciae civitati, propter iniuriam legatorum Romanorum. Eam Mummius consul cepit et diruit. Tres igitur Romae simul celeberrimi triumphi fuerunt: Africani ex Africa, ante cuius currum ductus est Hasdrubal, Metelli ex Macedonia, cuius currum praecessit Andriscus, qui et Pseudophilippus appellatus est, Mummii ex Corintho, ante quem signa aenea et pictae tabulae et alia urbis clarissimae ornamenta ducta sunt.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti