Ulisse diventa Nessuno - Studentville

Ulisse diventa Nessuno

Inde Ulixes pervenit ad Cyclopem Polyphemum, Neptuni filium, cui responsum erat ab augure Telemo, Eurymi filio, ut curaret ne ab Ulixe excaecaretur. Polyphemus media fronte unum oculum habebat et carnem humanam edebat. Qui, cum pecus in speluncam adduxisset, molem saxeam ingentem ad ianuam opposuit et, cum Ulixem cum sociis inclusisset, nonnullos eorum consumére coepit. Ulixes, cum videret eius immanitatem atque feritatem vetare se non posse, vino, quod a Marone acceperat, eum inebriavit seque “Utin” vocari nuntiavit. Itaque cum oculum eius trunco ardenti exureret, Polyphemus clamore suo ceteros Cyclopas convocavit ut auxilium oraret eisque a spelunca, quae praecludebatur, dixit: «Utis me excaecat». Illi autem, cum crederent eum id dicére ut fratres derideret, neglexerunt. At Ulixes socios suos ad pecora et se ad arietem alligavit itaque a spelunca omnes fugerunt.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti