Ulisse e Polifemo - Studentville

Ulisse e Polifemo

Postquam Ulixes eiusque comites in Africae litoribus Lothofagos cognoverant et dulcis loti crudelem suavitatem vitaverant, brevi tempore ad Cyclopum insulam pervenerunt. Cyclopes genus ferum et agreste erant: in speluncis lapideis iuxta mare in orientali Siciliae ora antiquis temporibus fuerant. Ingenti corporis vi praediti, unum oculum in media fronte habebant salubremque pastorum vitam inter oves agebant. Famem piscibus vel ovium carne vel caseo extinguebant, sitim lacte. Ulixes cum paucis sociis in Polyphemi speluncam intraverat, at Cyclops, qui hospitalitatis immemor erat, infelices homines in antro clausit et nonnullos etiam interfecit editque; nam, Cyclopes omnia deum hominumque iura despiciebant. Ulixes tamen, vir ingenti calliditate, Polyphemum singulari artificio decepit: postquam Graecus vir ei multum vinum praebuerat quod Cyclops biberat, in somno turpe monstrum oculo privavit et tali modo praeceps e tristi spelunca tandem evasit, incolumis et felix.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti