Un folle imperatore - Studentville

Un folle imperatore

Successit huic Nero, Caligulae avunculo suo simillimus, qui Romanum imperium et deformavit et diminuit, inusutatae luxuriae sumptuumque, ut qui se lavaret, exemplo Caligulae, calidis et frigidis unguentis, retibus aureis piscaretur, quae blattinis funibus extrahebat. Infinitam senatus partem interficit, bonis omnibus hostis fuit. Ad postremum se tanto dedecore prostituit ut et saltaret et cantaret in scaena citharoedico habitu vel tragico. Parricidia multa commisit, fratre, uxore, matre interfectis. Urbem Romam incendit, ut spectaculi eius imaginem cerneret, quali olim Troia capta arserat. In re militari nihil omnino ausus, Britanniam paene amisit. Nam duo sub eo nobilissima oppida capta illic atque eversa sunt. Armeniam Parthi sustulerunt legionesque Romanas sub iugum miserunt. Duae tamen sub eo provinciae factae sunt, Pontus Polemoniacus, concedente rege Polemone, at Alpes Cottiae, Cottio rege defuncto.

  • Latino
  • Versioni Latinum Vertere
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti