Un gesto inconsulto di Alessandro Magno - Studentville

Un gesto inconsulto di Alessandro Magno

Die festo Alexander amicos ad convivium vocavit. Mox omnes vino gravati sunt. Tum conviva Philippi, Alexandri patris, nobilissima gesta numerabat. Itaque Alexander surrexit et respondit: «Ego tamen patrem meum supero gestaque mea maiora sunt». Tunc omnes convivae regi indulserunt et annuerunt praeter Clitum, fidissimum et inveteratum Philippi amicum, qui magis acriter quam prudenter Philippi regis memoriam defendit. Diu a Clito eius clarissima gesta tam ardenter laudata sunt, sic Alexander ira excanduit amicumque sagittà confixit. Ubi ira satis deferbuit et crapula exhalata est , tunc dolorem ex facinore suo Alexander accepit et morte culpam expiare fortissime cupiebat. In hac mortis voluntate diu permansit.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti