Un grande condottiero - Studentville

Un grande condottiero

Hannibal ad Africa per Hispaniam, Galliam, Alpes in Italiam venit, ubi Romanos consules apud Ticinum, Trebiam, Trasumenum vicit; quare Romani dictatorem creaverunt Q. Fabium Maximum, quem nullo proelio Hannibal vicit. Denique in pugna ad Cannas exercitum Romanum profligavit sed nescivit Romam petere et Capuae constitit, ubi pulchrae Capuanae puellae et vita otiosa eum ac milites allexerunt. Olim iuraverat se profligaturum esse cunctos exercitus Romanos; sed P. Cornelius Scipio in Africa exspectabat, ubi Carthaginem oppugnaturus erat. Hannibal in suam regionem rediit ubi Scipio maior eius exercitum omnino profligavit.

  • Latino
  • Versioni Latinum Vertere
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti