Un imperatore letterato - Studentville

Un imperatore letterato

Artes liberales Tiberius studiosissime coluit. In oratione Latina secutus est Corvinum Messalam, quem senem adulescens observaverat. Sed adfectatione et morositate nimia stilus eius refertus erat, nam princeps ex tempore quam a cura praestantior habebatur. Composuit et carmen lyricum, cuius est titulus “Conquestio de morte L. Caesaris”. Fecit et Graeca poëmata, cum imitatus esset Euphorionem et Rhianum et Parthenium, quos poetas admodum mirabatur, nam scripta eorum et imagines in publicis bibliothecis inter veteres et praecipuos auctores dedicare ausus est. Maxime tamen curavit notitiam historiae fabularis usque ad ineptias atque derisum. Sermone Graeco promptus et facilis erat, tamen non ubique eo usus est: Graecis verbis deficiebat maxime in senatu; olim etiam, cum “monopolium” nominare deberet, veniam prius postulavit, quod verbo peregrino utebatur.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti