Olim vir apud lanienam simium videt inter reliqua cibaria atque obsonia; itaque e lanio quaerit: «Quid sapit simius?» Tum lanius virum deridet et dicit: «Sicut rostrum est, ita etiam sapor est». Lanii verba ridicule, non vere dicuntur; nam et formosos saepe invenimus molestos et sordidà formà multos cognoscimus probos.
- Latino
- Lingua Magistra 1
- Versioni dai Libri di Esercizi