Un prodigio conferma che Vespasiano sarà imperatore - Studentville

Un prodigio conferma che Vespasiano sarà imperatore

In suburbano Flaviorum quercus antiqua, quae erat Marti sacra, per tres Vespasiae partus singulos repente ramos a frutice dedit, haud dubia signa futuri trium liberorum fati: primum exilem et cito arefactum (ideoque puella genita non perennavit), secundum praevalidum ac prolixum, quia magnam felicitatem portendebat, tertium vero instar arboris. Quare patrem Sabinum tradunt haruspicio insuper confirmatum esse et renuntiavisse matri nepotem ei Caesarem genitum esse.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti