Un ufficiale pericoloso - Studentville

Un ufficiale pericoloso

Avidius Cassius qui, ut quidam aiunt, ex nobilissima familia Cassiorum per matrem fuit, genitus est Avidio Severo, qui humili loco natus,ad summas dignitates pervenerat. Quadratus in historiis meminit eum et necessarium rei publicae fuisse et apud ipsum imperatorem Marcum Aurelium prevalidum; constat autem, illo imperante, fatali sorte periisse. Hic ergo Cassius, ex familia, ut diximus, Cassiorum, qui in Caesarem conspiraverant, oderat tacite principatum nec ferre poterat imperatorium nomen dicebatque nihil esse gravius nomine “imperio”. Ferunt eum temptavisse in adulescntia extorquere etiam Antonino Pio principatum, sed per patrem, virum sanctum et gravem, affectationem tyrannidis latuisse. Cassium tam semper ducibus suspectus fuit. Imperatori Vero illum paravisse insidias, ipsius Veri epistola ad Marcum Aurelium scripta indicat: Avidius Cassius imperii avidus est, opes magnas parat, omnia nostra ei displicent, imperata haud diligenter facit. Vide quid agentum sit. Ego eum non odi, sed timeo ne miles, qui eum libenter audieunt et libenter vident, corrumpat.

  • Latino
  • Libro Corso di Lingua Latina
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti