Una descrizione dell'Italia - Studentville

Una descrizione dell'Italia

De Italia pauca dicentur. Ab Alpibus incipit in altum excedére, atque se media perpetuo iugo Appennini montis adtollit, inter Hadriaticum et Tuscum sive, ut aliter adpellantur, inter Superum mare et Inferum excurrit diu solida. Verum longe in duo cornua finditur, respicitque altero Siculum pelagus, altero Ionium, tota angusta. Regiones eius multae gentes incolunt: sinistram partem Carni et Veneti colunt Togatam Galliam; tum Italici populi Picentes, Frentani, Dauni, Apuli, Calabri, Sallentini. Ad dextram sunt sub Alpibus Ligures, sub Appennino Etruria; post Latium, Volsci, Campania et super Lucaniam Bruttii.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti