Una famosa impresa di Alessandro - Studentville

Una famosa impresa di Alessandro

Supervenerunt deinde legati Athenarum et sic regem Alexandrum rogaverunt: «Athenis redde captivos pugnae apud Granicum flumen». Alexander ita respondit: «Ceteros captivos restituam Graeciae post Persicum bellum». Athenienses ergo spem1amiserunt. Quia Dareus nondum Euphratem flumen superaverat, Alexander undique totas copias contraxit et per Phrygiam duxit; pervenit ad claram quondam Midae regiam: oppidum appellabatur Gordium. Alexander oppidum temptavit occupavitque et in Iovis templum intravit. Vehiculum mirum spectavit: in vehiculo erat iugum multis cum nodis. Incolae Alexandro oraculi responsum manifestum faciebant: «Inexplicabile2vinculum solve et totam Asiam capies». Circa Alexandrum erat et Phrygum turba et Macedonum. Alexander nequaquam diu in nodis elaboravit, sed ense lora rupit et oraculi responsum vel elusit vel implevit. Regis audaciam cuncti laudaverunt.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti