Una lezione sugli avverbi - Studentville

Una lezione sugli avverbi

Adverbium est pars orationis, quae adiecta verbo significationem eius explanat atque implet. Adverbium habet significationem, quia sunt aut loci adverbia, ut hic vel ibi, intus vel foris, illic vel inde, aut temporis, ut hodie, nuper, aliquando, aut numeri, ut semel vel bis, aut negationis, ut non, et multa alia. Adverbiis sunt tres gradus comparationis, positivus, ut docte, comparativus, ut doctius, superlativus, ut doctissime. Magis doctius et tam doctissime non dicimus, quia magis et tam positivo gradui tantum iunguntur.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti