Una profetessa inascoltata - Studentville

Una profetessa inascoltata

Cassandrae, Priami filiae, dii divinationem donaverant, sed Troiani virginis vaticinationes fide privaverunt: Cassandra enim Apollinis amorem recusavit et a deo punita est. Puella de Troiae pernicie cives suos saepe monebat, sed Troiani iam in magna victoriae spe erant. Graeci tamen notam fraudem paraverant et post decem annos belli finem simulaverunt: nam ingentis magnitudinis equum in planitie ante urbis portas reliquerunt. Tunc autem Cassandra fidem speciei non tribuit veritatemque exercitus Troiani ducibus ostendit. At Troiani post innumerabilem malorum seriem victoriae diem exspectabant fidemque Cassandrae negaverunt. Noctu autem Graeci urbem expugnaverunt et Cassandra quoque, rerum adversarum vates, capta est.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti