Una serie di incredibili prodigi - Studentville

Una serie di incredibili prodigi

In Campaniae multis litoribus terra pluit. In Praenestino cruenti ceciderunt imbres. Apud Veios lana arboribus genita est. Terracinae in aede Minervae mulieres tres sacra faciebant et sine vulneribus exanimatae sunt. Ad lucum Libitinae in statua equestri aenea ex ore et pede aqua manavit diu. Galli Ligures deleti sunt. Cum comitia ambitiose gerebantur et senatus in Capitolio habebatur, milvus volavit, mustelam rapuit de cella deorum patris et in medio concilio patrum misit. Eodem tempore aedes Salutis de caelo tacta est. In colle Quirinali sanguis terrà manavit. Lanuvii fax in caelo noctu conspecta est. Fulmine multae arbores discussae sunt Casini et sol cum sideribus per multas horas noctis visus est. Teani Sidicini puer cum quattuor manibus et totidem pedibus genitus est. Urbs lustrata est et pax domi forisque fuit.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti