Una spedizione contro i Senoni - Studentville

Una spedizione contro i Senoni

Caesar,nondum hieme confecta,proximis quattuor coactis legionibus,de improviso fines Nerviorum contedit et,prius quam illi aut convenire aut profugere possent,magno pecoris atque hominum numero capto atque praeda militibus concessa vastatisque agris ,in deditionem venire atque obsides sibi dare coegit.Celeriter confecto negotio,rursus in hiberna legones reduxit.Concilio Galliae primo vere,ut instituerat,indicto,quia reliqui praeter Senones,Carnutes,Treverosque venerant,initium belli ac defectionis hoc esse arbitratus,concilium Lutetiam Parisiorum transfert.Confines erat Parisii Senonibus civitatemque patrum memoria coniuxerat,sed ab hoc consilio afuisse existimabantur.Hac re pro suggestu pronuntiata,cum legionibus in Senones contendit magnisque itineribus eo pervenit.

  • Latino
  • Littera Litterae
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti