Una vita al servizio della patria - Studentville

Una vita al servizio della patria

Video, patres conscripti, in me omnium vestrum ora atque oculos conversos esse. Intueor vos non solum de vestro ac rei publicae, vero etiam de meo periculo sollicitos. Est mihi iucunda in malis et grata in dolore vestra sollicitudo quae oritur erga me, sed vos precor ut eam deponatis; tantum vobis ac vestris liberis conamini consulére. Ego non solum fortiter, sed etiam libenter omnes dolores cruciatusque, quos experior, patiar pro vestra dignitate et salute electorum qui mihi confisi sunt et quos semper tuebor. Multos iam menses consulatus a populo Romano datus est, vere grato animo sum suffragatoribus qui mihi permiserunt ut magistratum caperem, nec nunc patior me consulem in rebus adversis populum meum relinquére. Si miserum exitum consulatui meo di immortales dabunt, vobis populoque Romano uxorem liberosque commendo. Si mors mea salutem mei populi tuebitur, magistratum deponam et felix moriar in hostes pugnans.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti