Un'altra guerra punica, un altro Scipione - Studentville

Un'altra guerra punica, un altro Scipione

Tertium deinde bellum contra Carthaginem suscipitur, sexcentesimo et altero ab Urbe condita anno, sub L. Manlio Censorino et M. Manilio consulibus, anno quinquagesimo primo postquam secundum Punicum transactum erat. Romani, cum profecti essent, Carthaginem oppugnaverunt. Contra eos Hasdrubal, dux Carthaginiensium, dimicabat. Famea, dux alius, equitatui Carthaginiensium praeerat. Scipio tunc, Scipionis Africani nepos, tribunus ibi militabat. Eius apud omnes ingens metus et reverentia erat. Nam et paratissimus ad bellum et consultissimus habebatur. Itaque per eum multa a consulibus prospere gesta sunt; vel Hasdrubal vel Famea vitabant contra eam Romanorum partem committére, ubi Scipio dimicabat.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti