Vantaggi dell'agricoltura - Studentville

Vantaggi dell'agricoltura

Vita nostra in agricultura degitur. Nostrae villae rusticae propinquus habitat agricola, Philippus, amicus noster, qui parvum sed fecundum praedium habet. In eius agro multae et procerae plantae virent, impigri agricolae gloria. Parvis enim filiis amicisque dominus eas saepe monstrat et cuncti Philippum laudant. Interdum ille filiis suis dicit: «Agellus noster praesidium contra inopiam semper erit: nam nos satis nutrit atque frigidam umbram praebet». Nos quoque, agricolae amici, frugiferum eius praedium conspicimus ac exclamamus: «Agellus tuus, Philippe, verum gaudium nostris oculis praebet: deliciarum plenus, magnae tuae diligentiae ac constantiae in agriculturae operis documentum est».

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti