Verre si è intascato l'eredità di Dione - Studentville

Verre si è intascato l'eredità di Dione

Quid? Lucullus, qui tum in Macedonia fuit, melius ea cognovit quam tu, Hortensi, qui Romae fuisti, ad quem Dio confugit, qui de Dionis iniuriis gravissime per litteras cum Verre questus es? Nova tibi ea sunt? Inopinata? Nunc primum id aures tuae crimen accipiunt? Ea ex Dione vel ex socru tua, femina primaria, Servilia, vetere Dionis hospita, non audisti? Nonne multa mei testes quae tu scis nesciunt? Nonne te mihi testem in crimine eripuit non eius innocentia, sed legis exceptio? Recita. TESTIMONIA LUCULLI, CHLORI, DIONIS.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti