Vicende della seconda guerra punica - Studentville

Vicende della seconda guerra punica

Interea in Hispaniam, ubi nullus Romanus imperator erat, P. Cornelius Scipio mittitur, filius P. Scipionis, qui ibidem bellum gesserat, vir cunctorum Romanorum sui et insequentis temporis fere primus. Is Carthaginem Hispaniae cepit, ubi suas opes – totum aurum, argentum et belli instrumenta – Afri habebant, clarosque obsides, quos ab Hispanis acceperant. Magonem etiam, fratrem Hannibalis, ibidem capit, quem Romam cum aliis mittit. Romae magna laetitia post hunc nuntium fuit. Scipio Hispanorum obsides parentibus reddidit, quoniam cuncti fere Hispani uno animo ad eum transfugerant. Postea Hasdrubalem, Hannibalis fratrem, fugavit et praedam opimam cepit. Interea in Italia consul Q. Fabius Maximus Tarentum recepit, in quo magnae copiae Hannibalis erant. Tum multae civitates Romanorum, quae ad Hannibalem defecerant prius, rursus se Fabio Maximo dediderunt. In Italia tamen male pugnatum est, quod Claudius Marcellus consul cladem accepit et ab Hannibale occisus est, cum cohortium magna caede.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti