Vulcano, un marito tradito - Studentville

Vulcano, un marito tradito

Olim Venus cum Marte clam concubuit, sic Vulcanus Martem astutià decepit et catenam ex adamante fecit et circum lectum posuit. Ille ad constitutum venit, concidit cum Venere in plagas et se non exsolvebat. Id Sol Vulcano nuntiavit, ille eos nudos vidit; deos omnes convocavit; qui eos viderunt et riserunt. Ex eo Martem pudor terruit nec umquam id postea fecit. Ex ea conceptione genita est Harmonia, cui Minerva et Vulcanus vestem sceleribus tinctam donaverunt, ob quam rem progenies eorum scelerata exstitit. Soli autem Venus ob indicium ad progeniem eius semper fuit inimica.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti