Epigrammi di Marco Valerio Marziale

Opera di Marziale.

Epigramma I, 10

Petit gemellus nuptias Maronillae et cupit et precatur et donat. Adeone pulchra est? immo foedius nil est. Quid ergo in illa petitur et placet? Tussit.

Epigramma I, 33

Amissum non flet cum sola est Gellia patrem, si quis adest iussae prosilint lacrimae. Non luget quisquis laudari,Gellia quaerit, ille dolet vere qui sine teste dolet.

Epigramma I, 47

Nuper erat medicus,nunc est vispillo Diaulus: quod vispillo facit,fecerat et medicus.

Epigramma V, 29

Si quando leporem mittis mihi,Gellia,dicis: “Formonsus septem ,Marce,diebus eris” Si non derides ,si verum,lux mea,narras edisti numquam,Gellia,tu leporem.