Historiae

Opera di Sallustio

Roma dopo la cacciata dei Re

Sed ea tempestate coepere se quisque extollere magisque ingenium in promtu habere. Nam regibus boni quam mali suspectiores sunt, semperque eis aliena virtus formidulosa est. Sed civitas incredibile memoratu est adepta libertate quantum brevi creverit; tanta cupido gloriae incesserat. Iam primum iuventus, simul ac belli patiens erat, in castris per laborem usu militiam discebat, magisque […]