Lingua Madre

Come Attico ereditò un'enorme ricchezza

T. Pomponius Atticus, ab origine ultima stirpis Romanae generatus, perpetuo a maioribus acceptam equestrem obtinuit dignitatem. Habebat avunculum Q. Caecilium, equitem Romanum, familiarem L. Luculli, divitem, difficillima natura: cuius sic asperitatem veritus est, ut huius sine offensione ad summam senectutem retinuerit benevolentiam. Hoc facto tulit pietatis fructum. Caecilius enim moriens, testamento adoptavit eum heredemque fecit […]