Pharsalia

Paragrafo 9 (vv 395-410)

Dum primus harenas ingrediar primusque gradus in pulvere ponam, me calor aetherius feriat, mihi plena veneno occurrat serpens, fatoque pericula vestra praetemptate meo: sitiat, quicumque bibentem viderit, aut umbras nemorum quicumque petentem, aestuet, aut equitem peditum praecedere turmas, deficiat: si quo fuerit discrimine notum, dux an miles eam. Serpens, sitis, ardor harenae dulcia uirtuti; gaudet […]