A tavola con Augusto - Studentville

A tavola con Augusto

Augustus, qui fuit primus et potens Romanorum imperator, ingentis auctoritatis vir, cibum modicum atque vulgarem fere capiebat; nam secundarium panem et pisciculos minutos mollesque et caseum bubulum et ficos virides biferas maxime appetebat; saepe edebat ante cenam omni tempore et loco, etiam apud mensam ligneam, cum stomachus desiderabat. Verba Augusti in epistulis sunt: “Nos in essedo panem et dulces palmulas gustavimus”. Et iterum: “Cum lectica ex regia ad meas aedes reverti, panis unciam cum paucis acinis uvae duracinae comedi”. Saepe imperator vespertinum levem cibum sumebat, at, quoniam natura vini parcus erat, non amplius ter bibebat super cenam in castris apud Mutinam, sicut Cornelius Nepos tradit. Et maxime delectatus est vino Raetico neque temere interdiu bibit. Pro potione sumebat perfusum aqua frigida panem aut cucumeris frustum vel lactulae thyrsum aut recens aridumve pomum suci vinosi.

  • Latino
  • Lingua Viva 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti